Tablet on the north wall of the chancel

M.S. Jacob Preston, Armr. Isaaci Equitis Aurati, Filij unici, Qui in hac sua villa paterna periti et constantis, Tam et humani Eirenarchae Exemplum aemulandum per LX plus minus Annos se propuisit cum capesentibus Rem publicam non idem usq sensit, liberatem tamen Religiosam et Civilem ita adamavit ut optime de Republica semper meritus sit, Filius, Maritus, Parens, Amans, et amandus Amicus, Vicinus, Dominus fidus bonusq. et quod praecipitum est audit Christianus. Ex Elizabetha uxore Filia Tim. Perry Mercat, Londin, Novem Liberis susceptis, Isaacum et Thomam, Filios, Filias Matrimonio collocatas Janam Sam Horne, Elizabetham Tho. Boehm, et Franciscam Gul Jermey, Deinde Joannis Michell, superstites reliquit obiit xxvi Nov AD MDCCLIII Aetatisq LXXX. Hoc monumentum Isa. Preston, H.B. Parenti Optimo Posuit.


Previous Thumbnails Next